monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 5, 7
Sed multo facilior est sensus, si iuxta traditiones Patrum atque catholicorum, coeli nomine circulus coeli superioris intelligatur esse monstratus. Terrae nomine tellus ipsa, suis quibusque, ut nunc est, finium spatiis inclusa, excepto quod nihil virentium germinum, nihil viventium produxerat animantum. Abyssi vocabulo infinita aquarum diffusio, omnem alluentium terram, in quarum medio postmodum firmamentum coeli esse factum commemoratur.